Glose
Patres vestri.[RAB.]Suprapatres nostridicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia.Et occiderunt.[RAB.]Tres gradus malitiae eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.